Psalms 86

1filiis Core psalmus cantici fundamenta eius in montibus sanctis va 2diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob va 3gloriosa dicta sunt de te civitas Dei diapsalma va 4memor ero Raab et Babylonis scientibus me ecce alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum hii fuerunt illic va 5numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam Altissimus va 6Dominus narrabit in scriptura populorum et principum horum qui fuerunt in ea diapsalma va 7sicut laetantium omnium habitatio in te

va

Copyright information for VulgJ